Amor volat undique,
Captus est libidine.
Iuvenes, iuvencule
Coniungtur merito.
Siqua sine socio,
Caret omni gaudio;
Tenet noctis infuma
Sub intimo
Cordis in custodia:
Fit res amarissima.
Dies, nox et omnia
Michisunt contraria,
Virginum colloquia
Me fay planzer,
Oy suvenz suspirer,
Plus me fay temer.
O soldates, ludite,
Vos qui scitis dicite,
Michi mesto parcite,
Grand ey dolur,
Attamen consulite
Per voster honur.
Tua pulchra faciens,
Me fay planszer milies,
Pectus habet glacies.
A remender,
Statim vivus fierem
Per un basser.
Stetit puella
Rufa tunica;
Si quis eam tetigit,
Tunica crepuit.
Eia.
Stetit puella,
Tamquam rosula;
Facie splenduit,
Os eios floruit.
Eia.
Circa mea pectora
Multa sunt suspiria
De tua pulchritudine,
Que me ledunt misere.
Manda liet,
Manda liet,
Min geselle
Chumet niet.
Tui lucent oculi
Sicut solis radii,
Sicut splendor fulguris
Lucem donat tenebris.
Manda liet,
Manda liet,
Min geselle
Chumet niet.
Vellet deus, vellent dii
Quod mente proposui:
Ut eius virginea
Reserassem vincula.
Manda liet,
Manda liet,
Min geselle
Chumet niet.
Si puer cum puella
Moraretur in cellula,
Felix coniunctio.
Amore suscerscente,
Pariter e medio
Avulso procul tedio,
Fit ludus ineffabilis
Membris, lacertis, labiis.
Veni, veni, venias
Ne me mori facias,
Hycra, hycre, nazaza,
Trillirivos...
Pulchra tibi faciens,
Oculorum acies,
Capillorum series,
O quam clara species!
Rosa rubicundior,
Lilio candidior,
Omnibus formosior,
Semper in te glorior!
In trutina mentis dubia
Fluctuant contraria
Lascivus amor et pudicitia.
Sed eligo quod video,
Collum iugo prebeo;
Ad iugum tamen suave transeo.
Tempus est iocundum
O virgines,
Modo congaudete
Vos iuvenes.
Oh, oh oh,
Totus florero,
Iam amore virginali
Totus ardeo,
Novus, novus amor
Est, quo pereo.
Mea me confortat
Promissio,
Mea me deportat
Negatio.
Oh, oh oh,
Totus florero,
Iam amore virginali
Totus ardeo,
Novus, novus amor
Est, quo pereo.
Tempore brumali
Vir patiens,
Animo vernali
Lasciviens.
Oh, oh oh,
Totus florero,
Iam amore virginali
Totus ardeo,
Novus, novus amor
Est, quo pereo.
Mea mecum ludit
Virginitas,
Mea me detrudit
Simplicitas.
Oh, oh oh,
Totus florero,
Iam amore virginali
Totus ardeo,
Novus, novus amor
Est, quo pereo.
Veni, domicella,
Cum gaudio,
Veni, veni, pulchra,
Iam pereo.
Oh, oh oh,
Totus florero,
Iam amore virginali
Totus ardeo,
Novus, novus amor
Est, quo pereo.
Dulcissime
Totam tibi subdo me!
Fragen über Carmina Burana
Was versteht man unter Carmina Burana?
Ist Carmina Burana eine Oper?
Was ist eine szenische Kantate?