O Ignis Spiritus Lyrics

Hildegard von Bingen, eine der bedeutendsten mystischen Stimmen des Mittelalters, thematisiert in 'O Ignis Spiritus' die... weiterlesen
Lyrics Übersetzung
O ignis spiritus paracliti,
Vita vite omnis creature,
Sanctus es vivificando formas

Sanctus es unguendo
Periculose fractos:
Sanctus es tergendo
Fetida vulnera.

O spiraculum sanctitatis,
O ignis caritatis,
O dulcis gustus in pectoribus
Et infusio cordium
In bono odore virtutum.

O fons purissimus,
In quo consideratur
Quod Deus alienos colligit
Et perditos requirit.

O lorica vite et spes compaginis
Membrorum omnium,
Et o cingulum honestatis
Salva beatos.

Custodi eos
Qui carcerati sunt ab inimico,
Et solve ligatos
Quos divina vis salvare vult.

O iter fortissimum
Quo penetravit omnia;
In altissimis et in terrenis
Et in omnibus abyssis
Tu omnes componis et colligis.

De te nubes fluunt,
Ether volat,
Lapides humorem habent,
Aque rivulos educunt,
Et terra viriditatem sudat.

Tu etiam semper educis doctos
Per inspirationem sapiente letificos.

Unde laus tibi sit
Qui es sonus lauudus,
Et gaudium viter,
Spes et honor fortissimus
Dans premia luics.
Writer(s): Jan Garbarek, Hildegard Von Bingen, Rogers Henry Covey Crump, David Langley James, John Francis Potter, Gordon Jones
Lyrics powered by www.musixmatch.com
Was als nächstes?

Dein Karma steigt mit jedem Klick! Teile den Guru-Link und bring Lyrics in die Welt.

Bedeutung hinter dem Text

Hildegard von Bingen, eine der bedeutendsten mystischen Stimmen des Mittelalters, thematisiert in 'O Ignis Spiritus' die wesentliche Rolle des Heilige... weiterlesen

Hildegard von Bingen - O Ignis Spiritus
Quelle: Youtube
0:00
0:00